monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11 > DE NOMINIBUS. > sectio > Ecclesiasticus, 12 > Actus, 10 > 14 > 20 > bmv294.28 > 19 > 29 > 9 > 141
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXL <<<     >>> in Psalmum CXLII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLI

1 Intellectus David, cum esset in spelunca oratio.
2 Psalmi causa praesenti quidem titulo continetur: sed per similitudines corporalium rerum spiritualis rei nobis competens praebetur indicium. David enim filius Iesse Saulem principem fugit, et cum in spelunca lateret oravit [I Reg. XXIV], quod Dominum Christum in corpore ante passionem suam significabat esse facturum. Nam cum huic orationi intellectus praemittitur, ad illum talis comparatio referri debere monstratur, qui persecutores suos orando vitans, diversorum locorum permutatione celatus est; quatenus et Dei Filius, quod de se per prophetas promiserat adimpleret, et veritatem assumptae incarnationis ostenderet. Sunt enim in hoc psalmo verba Domini Salvatoris, cum sceleratissimam Iudaeorum vitaret insaniam. Unde merito factum est, ut propter significandam Hebraeorum persecutionem, fuga David poneretur in titulo. David enim (sicut saepe diximus) et regem terrenum indicat et coelestem. Sic in uno nomine duarum causarum significatio continetur. Illud autem meminisse debemus, hunc psalmum quintum esse de his qui inscribuntur Oratio.
3 Divisio psalmi.
4 Prima parte Dominus Christus clamat ad Patrem, nefandos dolos Iudaicae persecutionis exponens. Secunda liberari se de carcere inferni deprecatur: quoniam omnium sanctorum fides in eius resurrectione pendebat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Deum deprecatus sum. Sanctitas illa reverendae incarnationis communi usu voce sua se clamasse dicit ad Dominum. Quae figura dicitur pleonasmos, id est superabundantia, sicut dicere solemus: Manibus meis feci, Auribus meis audivi, et his similia. Et ne clamor intelligeretur transitorius, addidit: deprecatus sum; quod frequentata supplicatione peragitur.
7 Vers. 2. Effundam in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Quam pura, quam suavis erat oratio, quae in conspectu Patris velut perspicui fontis copia fundebatur! Fundebatur plane, non ut ima peteret, sed ut ad pietatis supernae altitudinem perveniret. Dictum est autem, in conspectu eius, quia bonas orationes velut aliquid vultuosum Divinitas inspicit; et cum voluntas nostra ab hominibus non possit conspici, ab illa tamen constat intendi. Sed quae sit ista oratio subter exponitur, tribulatio scilicet, quae sinceras et continuas efficit orationes. Et nota quoniam innocentiae securitate dicitur: Tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Illae siquidem afflictiones coram ipso poterant pronuntiari, quae iniuste probabantur infligi. Pronuntiat itaque pius advocatus ante Patrem tribulationes suas, ut veniam pro nostris possit obtinere peccatis. Et nota quod in his duobus versibus quatuor modis oratum est, sicut dicit Apostolus: Exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones [I Tim. II, 1].
8 (Vers. 3.) In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. De superioribus pendet pars ista versiculi; nam quod dicit: In deficiendo ex me spiritum meum, sic intelligendum est, ac si diceret: Tribulationem meam ante ipsum pronuntio, cum deficit ex me spiritus meus. Multas enim et gravissimas tribulationes vult intelligi, quas ante Deum se pronuntiare profitetur. Sed quoniam spiritum eius nunquam legimus defecisse, quia cuncta voluntaria passione complevit, hoc potius a parte membrorum debemus accipere. Quod expositionis genus provide a maioribus constat inventum, quando aliquis sic loquitur, quod eius non possit convenire personae, ut est illud: Et delicta mea a te non sunt abscondita [Psal. LXVIII, 6]. Nam fideles taliter et in octogesimo tertio psalmo locuti sunt: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Et alibi: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me [Psal. CXVIII, 82]. Et in sequenti psalmo dicturus est: Velociter exaudi me, Domine: Defecit spiritus meus [Psal. CXLII, 7].
9 Vers. 4. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueos mihi. Diabolus (sicut saepe dictum est) iuxta viam abscondit laqueum, ut eos decipiat qui rectas semitas declinare praesumpserint. Sed quia Dominus Christus nunquam a sua sanctitate discessit, necesse erat ut in ipsa via rectitudinis suae tentationes pateretur invalidas, a qua minime probabatur exire. Tangit enim, quando illi a diabolo mundi regna monstrata sunt, quando eius tentabatur esuries, et caetera quae diabolica fraus, et malorum hominum praesumpsit iniquitas. Necesse enim erat Christum Dominum taliter loqui, ut assumendae carnis iam tunc veritas panderetur.
10 (Vers. 5.) Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Cum dicit: Considerabam ad dexteram, illud tempus intelligit quando ibat ad crucem: quia nullum illic fidelium potuit intueri. Ideo enim non sunt visi ad dexteram stare, quia carnali trepidatione dispersi sunt, sicut scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis [Zach. XIII, 7]. Sequitur, et non erat qui cognosceret me; qui cognosceret illam scilicet in ipso deitatem, quae haec omnia in assumpta carne voluntarie sustinebat, quae dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18]. Nam si in illa perturbatione Christum Dominum cognovissent, utique poterant et ad dexteram videri. Addidit, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Periisse fugam dicit, cum se impiorum manibus permisit occidi. Nam ubi fuga perit, mortis periculum nullatenus evitatur. Nemo autem requisivit animam eius, dum ei nulla consolatio praeberetur; sed solus ad passionem relictus est, qui erat pro omnium salute moriturus. Ita sub ista brevi ac subtilissima significatione verborum traditionis ipsius ordo narratus est.
11 (Vers. 6.) Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Venit ad partem secundam, in qua inimicorum se insidias petit evadere; ut corda fidelium resurrectionis eius munere gratulentur. Clamavit autem, spem suam ponens in Dominum, quando dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 46]. Sequitur, portio mea in terra viventium. Probat hoc specialiter locus ille, quando in cruce positus latroni dixit: Amen, dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso (Ibidem, 43). Paradisus est enim terra viventium, quam soli beati feliciter introibunt, qui sub aeternitate et securitate victuri sunt. Humiliter enim et communiter dicit, portionem sibi esse in terra viventium, cum tota ipsius esse noscatur. Simile est et illud quod dictum est de apostolis: Pater, volo ut ubi sum ego, et ipsi sint mecum [Ioan. XVII, 24].
12 (Vers. 7.) Intende in orationem meam, quia humiliatus sum nimis. Merito dicit: Humiliatus sum nimis, qui, sicut ait Apostolus, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philip. II, 7]. Ad hoc certe amplius humiliatus est, qui obediens factus est usque ad mortem, mortem autem crucis. Nam si illud deitatis suae culmen mirabile non inclinasset sumpti corporis veritate, quemadmodum pro salute omnium crucifigi potuerat, qui coelum terramque admirandis virtutibus administrat?
13 (Vers. 8.) Libera me a persequentibus me, quoniam confortati sunt super me. Cum dicit, Libera me, non infirmitas propriae deitatis ostenditur, sed charitas paterna monstratur; nam cum haberet potestatem (sicut ipse dicit) ponendi animam suam, et iterum sumendi eam [Ioan. X, 18], tamen ad informationem nostram, reverentiam dilecti ac bene complaciti Filii tenens, honorem Paternae maiestatis congruenter exhibuit. Dicit enim in Evangelio: Pater, clarifica me [Ioan. XVII, 5]. Clamat etiam de cruce: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti [Matth. XXVII, 46]? ut humilitatem carnis evidenter ostenderet, quatenus Manichaei nefanda dogmata confutaret. Orat ergo ut a persequentibus Iudaeis divina virtute liberetur, qui usque adeo corporaliter facti fuerant fortiores, ut et manus iniicerent, et de eius morte gauderent. Sed haec omnia miserrimi hominum tentaverunt, quia in eo non intuebantur Divinitatis virtutem, sed speciem corporalem; de quibus dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum maiestatis crucifixissent [I Cor. II, 8].
14 (Vers. 9.) Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Hic carcerem duplici modo maiores intelligere voluerunt: aut saeculi istius poenales angustias, quas patimur in isto corpore constituti; aut magis custodias inferni, quas evadere non licet lege humanitatis infirmae. Sed melius si hoc loco referatur ad inferos propter resurrectionis spem, quam frequenti supplicatione provenire deprecatur, sicut in alio psalmo petit: Non urgeat super me puteus os suum [Psal. LXVIII, 16]. Carcer enim dictus est, quasi arcer, quod a se arceat exire conclusos. Sed cur se de isto carcere liberare desideret, causa subsequitur: ad confitendum nomini tuo. Tunc enim a cunctis fidelibus Patri confessio laudis exhibita est, quando eum resurrectionis miraculo de inferni carcere constat eductum. Nam et ipsum educ significat a parte qua mortuus est, de imis penetralibus ad superna translatum.
15 Vers. 10. Me exspectant iusti, donec retribuas mihi. Ista est illa quae praemissa est de Domini resurrectione confessio. Nam dum omnes apostoli Christi fuissent morte confusi, exspectabant utique donec gloriam promissae resurrectionis agnoscerent, et omnium se trepidantium, corda firmarent. Sed intuere quod dictum est, donec retribuas: quia resurgentis gloria retributio fuit, utique beatissimae passionis. De qua retributione dicit Apostolus: Propter hoc exaltavit illum Deus, et donavit ei nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris [Philip. II, 9, 10]. Nam quod ait, donec, triduani diei tempus ostendit, quando iustorum devotio eius resurrectione laetata est. Quod certe singulariter a parte humanitatis assumptae constat Christo Domino contributum, cuius resurrectio iustorum corda firmavit. Nunc consideremus Domini nostri, si possimus, aliqua speculatione clementiam, quae nos et ab hoste redemit, et ne iterum captivemur, docere non desinit. Ecce regulam suam quotidie nostram facit esse medicinam, quando se propterea humiliare dignatus est, ne diabolicus ille superbiae spiritus ullatenus appetatur. Illic enim ruina, hic semper ascensus est: inde mori provenit, hinc aeterna vita succedit. Rogemus ergo omnipotentem Filium, ut qui orandi salutare praestitit exemplum, donet nobis propitius sanctissimae huius imitationis effectum.
16 Conclusio psalmi.
17 Finitus est quidem ordo psalmorum, qui orationis titulo praenotantur: nunc oportet in eorum termino aliqua sub brevitate complecti; quatenus praestante Domino salutariter incitemur ad nostrum festinare remedium. Imprimis agentes illa quae iussa sunt, et labia nostra crucis impressione signantes, Domino supplicemus ut os nostrum abluat humana faece pollutum. Dicit enim Isaias: Immunda ego labia habeo, et in medio populi immunda labia habentis habito [Isa. VI, 5]. Deinde orandum est verbis, non quae humana desideria subministrant, sed quae ipsa Divinitas ad remedium nostrae pravitatis indulsit. Oratio vero ipsa ex humili, ex mansueto, ex sincero debet corde procedere: peccata sua sine excusatione confitens, et inter amaras lacrymas de dulcissima Domini miseratione confidens. Terrena non expetat, sed coelestia concupiscat: sit segregata desiderio corporeo, et tantum iuncta divino; sit tota denique spiritualis, habens solas lacrymas carnis. Nam quem oras, contemplatione mentis (quantum fas est) appete contueri, et agnoscis qualis ante ipsum debeas prostratus offerri. Ille enim est, sicut dicit Apostolus, Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest [I Tim. VI, 15, 16]. Quapropter ad talem tantumque Dominum cum omni timore vel dilectione debemus accedere, et ita in eum dirigere mentis intuitum, ut quidquid potest splendoris, claritatis, fulgoris, maiestatis, mens humana concipere, super haec omnia cognoscas esse Deum, qui omnes creaturas suas incomparabili bonitate dispensat. Nec falsa praesumptione nobis aliquid imaginemur: quoniam arcana substantia Dei quae fecit omnia, sicuti est, creaturarum scientia non potest comprehendi. Nulla enim forma in Deo, nulla circumscriptio est. Natura inaestimabilis, virtus incomprehensibilis, pietas singularis. De quo nimis congrue pronuntiatum est: Deus potest dici quod non est, non potest comprehendi quod est. Ad hunc igitur omnipotentem, sine initio, sine fine, qui universas mundi omnemque creaturam suam commeat atque replet, sic tamen ut in seipso ubique sit totus, malos non praesentia, sed gratiae suae virtute derelinquens: Quod Pater Augustinus ad Dardanum scribens, latius explicavit (Epist. 57, in resp. ad quaest. 1). Salutariter nos admonet festinare sermo propheticus, dicens: Venite adoremus, et procidamus coram Domino; ploremus ante Deum [Psal. XCIV, 6]. Et ne omnino fluctuantes ac trepidi linqueremur, addidit, qui fecit nos; ut cum nos ab ipso creatos esse cognoscimus, factorem nostrum fiducialiter exoremus. Tunc quod a nobis humiliter in divina laude dicendum est, in ipsa pene oratione sentitur, cum a Domino clementer audimur, si nobis tamen expediat obtinere quod petimus. Nullus enim ingratus a superna donatione repellitur, cui petere simplici ac devota mente conceditur. Tantum se enim aliquis impetrasse veniam sentit, quantum pias lacrymas fudisse cognoscit. Est et aliud nostrae provectionis indicium; ut quanto quis se plus amare et timere cognoverit Deum, tanto necesse est ut illi divinum propinquet auxilium. Sic beneficio Domini omnis diabolica fraus vincitur, sic ipso miserante peccata superantur. Dicta sunt quidem de oratione quantum et mediocritas ingenii, et loci qualitas postulavit. Si quis vero de hac re plenissima cupit ubertate satiari, legat facundissimum Cassianum, qui in nona et decima collationibus, tanta et talia de orationum generibus disputavit, ut evidenter per ipsum Spiritus sanctus locutus fuisse videatur.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXL <<<     >>> in Psalmum CXLII
monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11 > DE NOMINIBUS. > sectio > Ecclesiasticus, 12 > Actus, 10 > 14 > 20 > bmv294.28 > 19 > 29 > 9 > 141